COLORAE Vestes

COLORAE Vestes
COLORAE Vestes
apud Vopisc. in Aureliano, c. 46. Idem concessit, ut blatteas matronae tunicas haberent cum antea coloreas habuissent, et ut multum oxypaederotinas: non sunt variô colore tinctae, modo hôc, modo illô, sed quae variorum sunt colorum et plures colores intextos habent. Graeci ποικίλα ἱμάτια vocant et ποικιλόχρωμα. Latini quoque varias vestes et varii coloris vestes. Terent. in Eunucho, Actu 4. sc. 4. v. 16.
---- ---- Ita visus est
Dudum quia tum variâ veste ornatus fuit.
Unde coloratos lenones vocat Tertullianus, coloreis palliis indutos, h. e. palliis varii coloris, l. de Spectac. Quomodo in testam. August. coloreae lodices accipiendae: gausapes purpureas et coloreas meas etc. Coloreis igitur vestibus usae Matronae Romanae, cum purpurearum usu eis esset interdictum: Nam post purpureas, coloreae in pretio fuêre, quae vel acu vel pectine pluribus essent coloribus intextae. Unde vestes pingere coloribus dixit Servius, de acupictilibus. Colorium in eodem significatu Veteres acceperunt, ut ex Festo discimus, qui lemniscos coronarum colorias fasciolas interpretatur, quae Graecis ποικίλαι ταινίαι vel ποικίλα διδήματα. Item Colorinum: Sic antiquus Auctor libelli de Cena Domini vestem Thamar appellat colorinam, quam Hieronymus polymitam et variam, Graeci Interpretes ποικίλον χιτῶνα, Ionathan Paraphrastes paragodam, h. e. vestem pannis et institis versicoloribus praetextam etc. Aliud vero versicolor est, sic namque vestis dicitur, quae colorem subinde mutat, et aliô modô refulget, cum aspicitur, aliô cum suspicitur, atque etiam aliô, cum despicitur et colores alternat, uti columbarum colla; cuiusmodi colorem ἀλλάςςον χρῶμα Graeci, Couleur changeant Galli vocant: At Coloriae simpliciter vocantur, quae variis coloribus pictae sunt aut de variantibus liciis in figuras animalium effigiatae, aut diversis clavis intextae aut limbis picturatis praetextae. Quamvis non rato voces hae confundantur, etc. Colores vero Libertinarum et carum mulierum, in quibus non impermissa Venus, recenset Ovid. l. 3. de Arte, Caeruleum, galbinum, undulatum, croceum, myrteum, amethystinum, rhodinum vel roseum, gruinum, castaneum, amygdalinum cerinum: qui fere colores aliique ex variis herbis tincturae aptis, Libertinarum aliarumque mulierum infimi loci atque ordinis vestibus erant destinati. Vide Salinas. ad Vopisc. loc. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”